Delectatio conandi latine

Por Juan Carlos Andrés

PUELLA PULCHRA EST. Prima lectio. O tempora, o mores! Me imberbe, inter Durii nebulas non solum grammaticam sed etiam veram humanitatem apud magistram Ursicinam didici.

NEMO ME IMPUNE LACESSIT. Scotiae máxima sententia. Superbi Scotii qui nunc, tunc et semper aussi sunt ut femineam vestem sine verecundia portaverunt.

NULLUM MALUM GRAVIUS EST QUAM BELLUM CIVILE. Iam diu Latinorum nepotes Italiae docuerunt litterariam legem Universitatis scholasticos : ‘traduttore, traditore’. Iuvenis discipulus meus,  exercitata labore sua, transcripsit calamo currente : ‘ningún salmonete es más pesado que un ciudadano gracioso’. Hic discipulus latinam linguam nesciebat, sed ille ipse a glosario delusus est.

CAVE CANEM. Domesticus lupus, hominis servus amicusque. Cur ‘Cave canis dominum’ non scribimus ? Fidelissimus tu semper, venaticus canis, gregis curator, invidentium dux, utilimus nassus…

DULCE ET DECORUM EST PRO PATRIA MORI : In Horatii versubus sic scriptum est. Milites atque cives in pluribus regionibus per saecula saeculorum hac cogitatione gloriati sunt. Tamen in aetate praesente, gentibus accommodatis mollitudini imperanti, homines mortem latentem esse optant, ut puerilia desideria veritati anteponant. Adverso fllumine, supra Hispaniensium castrorum portis, simile juramentum adhuc  lectum est. Spero id ad futura legendum esse.

TERROR ROMANORUM: Lusitanus pastor, Viriate, qui cum Romanis pugnavisti et cuius perpetua memoria in Historiae libris permansistit. Tu contra innumerandas legiones saepe tumultus es atque ad victoriam duxisti audaces agrícolas qui paulo ante humiles terras coluerant. Te vincente in octo proeliis, astuti Romani summam cladem timebant et perfidam proditionem cogitaverunt, ut tu, vir fortis, victus fueris a tuis commilitonibus. Romanus praefectus  promisit Ditalcum, Audacem et Minurum  copiosos denarios habere, si magni MENS SANA IN CORPORE SANOducis caput offerebant. ———— Cum mortuus est Viriatus, isti tres defectores stipendium frustra postulaverunt quia Romanorum responsio fuit: ‘Roma defectoribus pecuniam non numerat’.

MENS SANA IN CORPORE SANO: Duo partes homini sunt, ergo inmaterialis mens atque carnale corpus sesse affirmant. Nulli oportet eorum infirmitas. Vae ignaris coaetaneis qui aliquam alicui rei anteponent!

QUOUSQUE TANDEM ABUTERE, CATILINA, PATIENTIA NOSTRA: Ego hanc Ciceronis sententiam non obliviscar. In illo tempore, quod melius aetate praesente fuit, nobis adulescentibus strenue studiare opus erat, et studii causa vespertinas horas in bibliotheca seclusi fuimus apud Ciceronem, Caesarem aut quemcumque Latinum auctorem. Nonne tunc de ardua labore querebamur, etsi eadem re simul fruebamur? Hodie illas exercitationes magni aestimo.

VULNERANT OMNES, ULTIMA NECAT: Virgilius Maro poeta dixit: ‘fugit irreparabile tempus’. Homines eam sapientissimam legem discent ac simul eius oblilvisci volunt, ne pereant cum acerba deceptione agendae vanam vitam. Nos semper sciimus Naturam nobis vitam et dare et breviter tollere, idcirco horologia primam extremamque horas nobis nuntiant.

VADEMECUM TANGO: Catholica Ecclesia latinae linguae infideli, nunc raro accidit ut alicuius aures a tali suavissimo loquendi modo permulcantur. Tamen aliquando beati sumus cum ex insperato mirabilem declarationem invenimus. Exempli gratia, ‘Vademecum tango’, Franci Nebbiae cantoris carmen.

[youtube http://www.youtube.com/watch?v=WQyQ0rpAx-c]

Deja un comentario

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *